- VELIOCASSES
- VELIOCASSESseu VELIOCASSI vel VELOCASSI, populi Gall. Ptolem. cum Caletis, inter Belgas ponuntut a Caesare, l. 2. Comm. c. 4. quod utrique trans Sequanam, qui Belgas a Celtis dividit, constituti: postea tamen, una cum capite amborum Rotomago, Lugdunensi Celticaeque Galliae ab Augusto attributi sunt. Pares olim viribus cum Lexoviis et Eburovicibus, terna hominum milia a Gallis imperata misere, Idem, l. 7. c. 75. iidem tamen, l. 2. c. 4. uti Caleti et Veromandui, 10. milia polliciti. Pagus eorum ab Isara flumine ad Indellam pertinebat: postea in duas divisus partes. Veliocasses enim Normanni illi dicti sunt, qui ad Duces Normannorum, ac postea Reges Anglorum spectabant, Indellam inter et Ittam positi, vulgo le Veuxin Norman; qui vero Regum Francorum erant, Ittâ et Isarâ clausi, Velicasses Franci, vulgo le Veuxin Francois, appellati sunt: inter quos hodieque, licet uni Regi nunc pareant, tanta viget discordia, ut nec matrimonia inter se contrahere, nec alteri cum alteris quidquam velint habere commune. Priorum loca praecipua sunt, Gornacum, Novus Mercatus, Gisortium, Dangutum, et Andeliacum: quam pagi Veliocassini partem Henricus fil. Gaufridi Comitis Andicavens. Ludovico VII. Regi, cuius ope Normanniam Stephano eripuerat, donavisse olim legitur. Posteriorum Trea Trie, Rupes Guidonis et Maniacum Maigny, usque ad Bellovacorum oppid. Clarummontem. Pars Veliocassium trans Indellam et circum utramque Sequanae ripam sita, pagum alium constituit, Rotomagensem dictum, a Rotomago, capite Veliocassium. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide in voce Velocasses.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.